[245] EPISTOLA XLV.

Viro Maximo & Nobilissimo

D.THEODORO CANTERO,

Senatori Amplissimo.

Literas tuas V. A. reversus offendi, abfui enim ab urbe dies XIV. Gavisus fui, probari tibi meum de Chrysologo judicium, quod sperabam quam confidebam. Criticus meus excuditur, cum absolutus erit, habebis exemplar. Sed tua fide, Domine CANTERE, placetne hoc factum meum? vereor enim ut succenseas tanquam falcem in tuam messem injectum eunti. Sane nolim. Pereant enim omnes lucubrationes meae, quam ut mihi amicitiae propter eas virorum magnorum. Amare autem & colere te (sine fuco dico) jam olim caepi, & persevero in isthoc adfectu, quem nulla unquam dies imminuet: tu vicissim animum mihi tam benevolum serva. Chrysologi editionem Parisiensem hanc facile venalem invenero; cum tamen, parebo petitioni tuae. Interim si voles mea uti, libentissime communicabo. Venerunt nuper in manus meas ARNOBII nostri Annotationes in aliquot S. Scripturas loca vidistin? ego sane nunquam antehac. GILBERTUS COGNATUS edidit Basileae anno MDXLIII. Heus vero assem para, & accipe non fabulam, ut ait in Epistolis Plinius, sed historiam, & quidem monstruosam. Appulit ad littus nostrum piscis prope Catvicum longus pedes LV ut audio, (nec enim visum excurrere libuit) qui venundatus florenis CXX. Dum haec scribo, narratur faemella quoque prope Harlemum appulsa, mariti forte desiderio. Audi rem magis miram, & plane horrendam. Roterodami XIII. Kal. Februariis natus est infans masculus, cujus anteriora testudinem, posteriora plene liniamenta humani corporis omnia referebant. Caput grande, in ore ejus duo ingentes praecisores, & genuini aliquot. Vixit horas praeter-propter duas. Mirum, nisi obscaenum hae res omen portendant: quicquid id sit, DEO in manu est. Nos quidem parati ferre animo forti & Christiano, certi optime commeruisse peccatorum nostrorum multitudine, & faeditate. Vale, EPEUS Trajecti meae, & MEURSIUM, quod facis, amare perge.